라틴어 문장 검색

Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris, Effera Romanos agitat discordia manes, Impiaque infernam ruperunt arma quietem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:24)
uidit ut inferno Plutonis subdita regno magna deum proles leuibus discurreret umbris, praeteriitque cita Sirenum litora puppi;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae22)
atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:4)
si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
effregit ecce limen inferni Iovis et opima victi regis ad superos refert, parum est reverti, foedus umbrarum perit:
(세네카, Hercules Furens 1:23)
"nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum, nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est infernis triste ob meritum damnata tenebris, sed nec virtutes hominum deus aut animarum spirituumve vagae tenui sub imagine formae, absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve, aut deus aërias volitans phantasma per auras, sint haec barbaricis gentilia numina pagis, quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum suaserit;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권142)
Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:6)
Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei".
자, 나에게 남자를 알지 못하는 딸이 둘 있소. 그 아이들을 당신들에게 내어 줄 터이니, 당신들 좋을 대로 하시오. 다만 내 지붕 밑으로 들어온 사람들이니, 이들에게는 아무 짓도 말아 주시오.” (불가타 성경, 창세기, 19장8)
Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: " Descendam ad filium meum lugens in infernum ". Et flevit super eo pater eius.
그의 아들딸들이 모두 나서서 그를 위로하였지만, 그는 위로받기를 마다하면서 말하였다. “아니다. 나는 슬퍼하며 저승으로 내 아들에게 내려가련다.” 이렇게 요셉의 아버지는 그를 생각하며 울었다. (불가타 성경, 창세기, 37장35)
Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum ".
그러나 주님께서 완전히 새로운 일을 하시어, 땅바닥이 입을 열어젖히고 이들과 이들에게 딸린 모든 것을 집어삼켜서, 이자들이 산 채로 저승에 내려가게 되면, 그때에 너희는 이 사람들이 과연 주님을 업신여겼다는 것을 알게 될 것이다.” (불가타 성경, 민수기, 16장30)
descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio congregationis.
그리하여 그들은 자기들에게 딸린 사람들과 함께 산 채로 저승에 내려가고, 땅은 그들을 덮어 버렸다. 이렇게 그들은 공동체 가운데에서 사라졌다. (불가타 성경, 민수기, 16장33)
Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet.
나의 진노로 불이 타올라 저승 밑바닥까지 타 들어가며 땅과 그 소출을 삼켜 버리고 산들의 기초까지 살라 버리리라. (불가타 성경, 신명기, 32장22)
Quae respondit eis: "Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!".
가시나무가 다른 나무들에게 대답하였네. ‘너희가 진실로 나에게 기름을 부어 나를 너희 임금으로 세우려 한다면 와서 내 그늘 아래에 몸을 피하여라. 그러지 않으면 이 가시나무에서 불이 터져 나가 레바논의 향백나무들을 삼켜 버리리라.’ (불가타 성경, 판관기, 9장15)
Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: " Ecce de montibus multitudo descendit ". Cui ille respondit: " Umbras montium vides quasi homines ".
가알이 그 군대를 보고 즈불에게, “보시오, 여러 산꼭대기에서 군대가 내려오고 있소.” 하니, 즈불이 그에게 말하였다. “산 그림자가 사람들처럼 보이는 것이오.” (불가타 성경, 판관기, 9장36)
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
주님은 죽이기도 살리기도 하시는 분, 저승에 내리기도 올리기도 하신다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION